Post mortem Salomonis successit ei Roboam, et erat mater ejus Naama Ammanites. Porro Jeroboam, audita morte Salomonis, reversus est de Aegypto, et venit in Sichem ad Roboam cum omni multitudine Israel, quae vocaverat eum. Cumque vellent Roboam constituere regem dixerunt ad eum: Imminue paululum de gravi jugo, quod imposuit nobis pater tuus, et serviemus tibi. Nec est intelligendum de jugo tributi, sed vectigalium in expensas, quibus praeerat Achimaas sub Salomone. Qui respondit: Ite, et redite ad me in diem tertium. Interim consuluit senes, Sadoc scilicet, et Banaiam, et Joiadam, et reliquos principes Salomonis. Qui dixerunt: Si hodie audieris eos, leniter eis loquens, servient tibi in aeternum. Post haec consuluit adolescentes, non aetate tantum, sed moribus. Qui dixerunt: Imperiose loquere, et populo comminando et timentes servient tibi. Et redeunte populo in tertium diem dixit ad eos: Digitus meus minimus grossior est humero patris mei. Pater meus cecidit vos flagellis, ego caedam vos scorpionibus. Quasi dicat: ego sum potentior patre, et majora faciam super vos. Est autem scorpio rubus aculeatus, vel flagellum virgarum nodosum, vel scutica habens in summitate glandes plumbeas. Et indignatus populus ait: Quae nobis pars in David, vel quae haereditas in filio Isai. Quasi diceret. Quaeque tribus portionem suam haereditariam habet a Domino, quae necessitas est, ut ex una eligatur qui regat alias. Quaeque tribus regat haereditatem suam. Et recesserunt decem tribus ab eo. Ipse vero misit post eos Aduram, qui erat super tributa, et lapidaverunt eum. Tunc timens Roboam fugit in Jerusalem. Decem vero tribus constituerunt Jeroboam regem super se. Judas vero, et Benjamin secuti sunt Roboam, et fuerunt cum eis levitae, propter templum, quod erat in Jerusalem, et tunc separata est monarchia regni Hebraeorum in duo regna, nec amplius ad unitatem rediit. Et dictum est regnum decem tribuum regnum Israel pro multitudine sui, nomen Jacob patris sui sibi reservans. Dictum est et Ephraim, quia Jeroboam, qui de Ephraim primus eis imperavit, quasi tunc primo impleta esset benedictio super Ephraim. Alterum vero regnum dictum est regnum Juda, ob dignitatem tribus regiae. De utroque regno prosequitur historia quasi modo interscalari, et incisive nunc de hoc loquitur, nunc de illo. Quod diligens lector de facili deprehendet.